- COCHLEA Archimedea
- COCHLEA Archimedeain Musaeo Kircheriano ostanditur, quâ relictô elementô fluidô, locô eius substituri sunt rot metallini globi, quot convolutiones spirae in totius cochleae altitudive sunt; Huius ope continuo unus globulorum per extrinseca circum cochleam convolutam semitam vagus labitur, donec praecipitatô fluxu in cochleae tenaculam impingendo eam denuo exoneret ac per integram circulationem convolvat. Quâ convolutione peractâ denuo novus globulus excurrit; prior vero se in cochleae spiram infimam recipit, unde per novas convolutiones descendendo ascendit, atque sic iucundâ alteratione novi globuli excurrendo iucundum visu praebet spectaculum. cuius tamen machinae ratio difficulter intelligitur, nisi ipse videris. Georg. de Sepibus, in Collegil Romani Societatis Iesu Masaeo, p. 57. Vide quoque infra aliquid, ubi de Nautica arte.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.